ALTARE Portatile seu Viaticum

ALTARE Portatile seu Viaticum
ALTARE Portatile seu Viaticum
Durando Ration. l. 1. c. 7. num. 34. quod per viam portetur: Altare Gestatile seu Gestatorium, Hugoni Flaviniac, Chron. p. 166. Lapis Gestatorius, Anselmo l. 3. Ep. 158. Tabula Itineraria, in Ord. Rom. Antimensium quoque Balsamoni, Altariolum est, quod in eadem Communione locô Altaris omnino lapidei, usurpatur. Arque hoc ab Episcopo consecratum, itidem ex lapide esse debet ac Martyrum habere reliquias, sine quo celebrare nemo potest, nisi Pontificis Romani dispensatione, qui inter alia privilegia Missionariis Propagandae Fidei, ut vocant, concedere solet, ut in casu necessitatis absque tali Altariolo sacra conficiant. Debet autem istiusmodi Altare portatile quoque spatium habere commodum, ut calicem et hostiam capiat, uti loquitur Navarr. in Manual. c. 25. num. 3. In duas vero partes divisum ac plicatile, libri instar, Sacro inservire nequit, quia istiusmodi Altariolum symbolum unitatis Christi personalis esse aiunt, etc. Vide Macros Fratres in Hierolex. atque infra passim inprimis in voce Antimensium, et Viaticum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”